HelpHelp
   Create New Account
Fill in this form to create your account and start promoting your website. Lawyers, the very suspicious, and Bill Gates should read the Terms and Conditions first.

Account Name:


Password:

Your password should be at least 6 characters in length and cannot be the same as your account name.

Your Email Address:

Quite a few people make mistakes when entering their email address. Please check to make sure you haven't mistyped it. And please don't enter an email address that automatically sends a reply when it receives an email; keep in mind that Tooter will send you some emails as it promotes your site, and so your "autoresponder" will send emails back to Tooter, which get bounced to me, and are of no help whatsoever!

How did you find this site?



   Login to Account
Account Name:

Password:


(Or click here to Create New Account)

First time here? Before you begin, you might want to read the Tutorial. There is also a comprehensive Help & FAQ page available.

Forgot your account name or password? Click here to cure your amnesia!

   Secret Net Tools
Espionage
View HTML
Keyword Diffuser
Search Terms Generator
PrettyPrint
Are You Listed?
License Pl8 Genr8tor

Google (my favorite search engine)

   Getting Started
Getting Started:
Welcome (Home Page)
Site Help
Site FAQ
Site Map
List of Sites
Create New Account

Tutorials: (read in this order)
Preparing your Pages for the Search Engines
Using Tooter to submit your site
Getting listed in Yahoo (and the other big indexes)
Paying for Traffic
How to (not) win Awards

Articles:
Trends in Submission
Virtual Vexation
The 500 Sites Fallacy
Page 1 Paranoia
Clickthrough Conundrums
SpamSpamSpam
The Gullibility Virus
A Marketing Course that Works?!
Accepting Credit Cards Online
Links of Interest
Glossary of Useful Terms
Random Nonsense
Woodhead's Law
Cool Domain Names
Why I let you decide how much to pay

Moral obligations?
Be Supportive!
Suggestion Box

About the Site:
How it works
Promotion Monitor
Our Awards
Best User Sites
User Comments

Believe it or not, 11.13% of the people who use SelfPromotion.com support the site!
Conatus sum reddere SelfPromotion.com quam facilimi usus, sed ratio promotionis situum aliquantulum sinum discendi habet. Haec pagina adiutoria (ut spero) omne continet, quod sapere necesse sit ad situ efficaciter utendum. Si sectiones gradatim secutus eris, instructiones invenies de usu efficaci situs. Forsitan utile invenies hoc typis imprimere et conservare in manu in primo usu situs.

Propter utentes adiuvandos, haec pagina et in linguis italica et gallica adest. Si in linguam alteram transferre vis, sis cum me congredere!

Index rerum:

Inter situm movere

Informationis depositionem creare

Se in depositionem informationis registrare

Tabulas creare

Optiones principales promotionis

Situs deligere

Data dare

Mihi pecuniam luere

Arbitria petere

Optiones alterae promotionis

Instrumenta Occulta Retis

Proprietates diversae situs

De promotione discere

Interrogata Usitatissima:

Quis via optima est ad promovendum situm meum?

Ad machinamenta investigationis promovi; quomodo promoveo ad situs alteros?

Situs tuus semper meum lectorem Interretis conficit!

Semifintus eram entrans data cum conexio modulatoris-demodulatoris confecta est.

Universalem Rerum Locatorem (URL) meum (aut aliquod datum alterum) falsiter dedi! Quomodo id converto?

Atque cursum electronicum falsiter dedi! Quomodo istum converto?

Commodum promovi, sed tantum voluit URL meum et cursum electronicum meum. Quomodo claves et nugas do?

Non in indicem registratus sum; quod facio?

Quomodo scio si in situ quodam registratus sum?

Vis me visitare situm ad informationem capendam, sed situs non in ordine est, et cum in ENERGIZE cliccum facio, mihi dictus est necesse esse capire hanc informationem.

Ubi sunt Instrumenta Occulta Retis?

Quomodo nomen tabularum convertere possum?

Quomodo video statum promotionum meorum?

Promotionem abhinc parem dierum institui, et quamquam situs meus in Ordinis Promotionis non est, aliqui situum meorem etiamnunc "in Ordine" marginati sunt. Quod accidit?

Situm adultum administro. Possum uti SelfPromotion.com?

Situs meus compagibus utitur. Audi machinamenta investigationis compages odisse. Quomodo debeo situm meum promovere?

Administro situs retis in lingua aliena (i.e. non anglica). Quomodo debeo SelfPromotion.com uti?

URL meum commodum convertus est. Debeo repromovere?

Clienti situm promovo. Quem informationem primo ab eo exigere debeo?

Quod faciunt vinculi MARK AS COMPLETED?

Commodum promovi. Cur non rogatus ero descriptionem situ aut claves dare?

Situs meus linguas multas habet. Quomodo eum promovo?

Legi totum adiutorium, interrogatum etiam habeo.


Inter situm movere

In pagina cuncta, tabulae canae in summo dextro parte adsunt. Quaedam finestrae Macintosh videntur (completae cum latribus tituli) continendae formularia vinculaque diversa, quae uti potes ad se movendum per situm.

Super tabulas summas linguillae nonnullae sunt; linguilla "Help" te hic portat, atque "Larger" et "Smaller" paginam hanc in genere litterarum plure aut minore ostendit.

Praeceptum grave de usu situs: si perplexus eris, diligenter hanc paginam legere. Plerumque alter quidam quaestionem eamdem habuit, et aliquid in paginam illam adiunxi, quod saltem tibi indicium dat, quod facendum est!

Techna altera: in latres tituli cunctos clicco facto, in imum paginae portatus es (praeter latrem tituli in imum paginae, quis te ad summum portat!)

Informationis depositionem creare

Omnis utens SelfPromotion.com depositionem informationis cum tutela clavis habet. Omnis depositio informationis plures tabulas habere potest; omni URL novo, quem promovere vis, novas tabulas creas.

Ad novam depositionemm creandam, fac cliccum in pulsatulo "Create New Account" in tabulis navigationis. In pagina Create New Account, invenies tabulas in parte sinestro paginae petentas nomen depositionis informationis, clavem, et cursum electronicum. Da haec, lege condiciones diligenter, et fac cliccum in pulsatulo "CREATE".

Cursum electronicum necesse est ut Tooter resulta promotionum tibi electroniciter mittere possint. Cursum electronicum (et cunctas infomationes alteras quas paras) scilicet fiducia religiosissima tenetur!

Adsumans nomen depositionis informationis quem vis non iam in usu esse, diceris depositionem tuam creari, et daberis vinculum, quod te ad paginam "Main Options" portabat, ubi tabulas creare potes.

Se in depositionem informationis registrare

Ad registrandum in depositionem quem iam creaveris, da simpliciter nomen clavemque in tabulis Log In, quae (si non iam registratus in depositione es) tabulas optionum summas erunt, et fac cliccum in pulsatulo "LOGIN".

Si iam in depositione registratus es et in alteram te registrare vis, fac cliccum in vinculum "Logout" in tabulis "Promote!", quae tabulas "Log In" supponunt postquam registratus es.

Casu si pagina Main Options in taenilois registras postquam in depositionem registatus eras, registrare in depostionem tuam potebis sine nomine vel clave. Taeniola tutam lavorem facet.

Tabulas creare

Depositiones continunt informationem de URL qui promoves, e.g. data iam data de URL, et historiam promotionum factorum. Plures tabulas in depositione tua habere potest, sed cuncto URL tantum semel tabulas fare necesse est.

Si tabulas creare vis, postquam in depositionem registratus es, i ad paginam "Main Options" (veri similis est te ibi adesse; si non, fac cliccum in vinculum "Add New Record" in tabulis "Promote!"). In parte sinistro, partim ad imum paginae tabulae "Add Record" aderit. Da nomen tabularum novarum (aliquid modo qui te monebit quis URL promovas) et fac cliccum in "Add". Tabulae tuae creabuntur et pagina repingetur.

Optiones principales promotionis

Postquam tabulas creavisti, videbis tabulas "Promote!" nonnullos indices optionum detractabiles et pulsatulum "Promote" continere.

Primus index detractabilis tibi tabulas deligere sinit cum quibus laborare vis. Secundus tibi genus promotionis diligere sinit quid facere vis (atque aliquae optiones alterae).

Ad res tibi facilitare, divisi situs plures quam centum ad quos SelfPromotion.com referre potest in genera nonnulla. Raro necesse est promovere situm tuum ad omnia genera; e.g., paginam domesticam personalem ad situs negotiorum promovere non debes. Suadeo ut ad genus omne in sequentia promovas, incipiens a machinamenta investigationis.

Genera sunt:

Machinamenta Investigationis (Search Engines): Situs ut Excita (Excite), qui legunt et registrant paginas retis tuas.
Passus Primi: Suadeo ut ad machinamenta investigationis primo promovas. Facilimi situs promotionis sunt, et promotio eorum introductio simplicis ad functionem situs. Infra in pagina adiutorii haec, instructiones speciales in gradibus de promotione ad machinamenta investigationis invenies. Ut adnotatio haec signatae rubri et denominatae "Passus Primi" sunt.

Indices Maiores (Major Indexes): Magni et graves indices retis, ut Io! (Yahoo!)

Indices Generales (General Indexes): Indices ordinis secundi.

Indices Personales (Personal Indexes): Indices proprii paginis domesticis personalibus.

Indices Negotiorum (Business Indexes): Indices proprii paginis retis idoneis commercio.

Indices Emptorum (Shopping Indexes): Indices proprii paginis retis utentibus commercium electronicum ad res vendendos.

Indices Peculiares (Special Indexes): Indices cum contentibus alteris peculiaribus.

Indices Internationales (International Indexes): Indices et Machinamenta Investigationis extra Respublicas Coniunctas Americae; nonnulli tantum situs in regionibus geographicis propriis registrant.

Indices Idonei Sitibus Adultis (Adult-OK Indexes): Tabulae commodae situum cunctorum alteris generibus propriorum qui registrationes situum adultorum accipiunt. Situs adulti TANTUM ad genera Machinimentorum Investigationis et Indicum Idonei Sitibus Adultis promovere debent! Nullus situs alterus registrationes adultas accipit.

Promotiones Manu Facendi (Manual Promotions): Vincula manu facenda ad situs alteros qui tenere consultandos possunt.

Selectionibus indicium detractabilium factis, fac cliccum in pulsatulum "Promote" ut ad gradum selectionis situum procedas.
Passus Primi: Ita, e.g., tabulis primis creatis, registratas esse eas in indice detractabili summa animadvertes (sunt unicas ibi). Index detractabilis secundus genera contenens ordinariter "Search Engines" dicit. Ad primam promotionem facendam, fac cliccum simpliciter in pulsatulo "Promote!". Casu capsa parvula segni "List Full Descriptions" te permitet statuere utrum singula cuncti situs promovibilis vedere velis. Donec familiarissimus sitibus sis, segnum ibi relinque.

Situs deligere

Postquam tabulas selectavisti et in "Promote" cliccum fecisti, rem statuere potest ad quos situs in genere promovere vis. Pagina multam informationem de sitibus continet, atque statum promotionum priorum aut pendentum ad hos situs. Lege instructiones diligiter, rem statue ad quos situs promovere vis, fac cliccum in capsis signi iuxta eos, et fac cliccum in pulsatulo "ENTER DATA" in imo paginae ad procedendum.

Nonnulli situs registrati sunt ut situs "manu facendi". Hos situs visitare debes et ad hos in persona promoves. Ita facto, vinculis "Mark as Completed" uti potes ut promotionem factam perscribas.

Passus Primi: Ratio abest non promovere ad cuncta macinimenta investigationis, ergo fac click in omne pulsatulo signi. Deinde ad imum formularii procede, lege adnotationes de JavaScripto et Adiutorio proximo, et fac cliccum in illo pulsatulo "ENTER DATA"!

Data dare

Pagina "Data Entry" cor est SelfPromotion.com. Tabulas situum ad promovendum recipiens, dissolvit informationes exactas necessarias. E.g. Machinamento investigationis tantum URL situs cursumque electronicum tuum necesse esse potest, sed situ tabularum negotiorum descriptionem L verborum, genus, numeri telephonii et machinae descriptionis imaginisque tabularum (FAX), atque claves.

Pendens ex sitibus dilectis promotioni, pagina "Data Entry" formularium breve cum rebus paucis necessariis aut formularium valde longius ostendere potest. Sed in omne casu, quam brevissimum est; tantum res necessariae promotionibus delectis registratae erunt.

Si tabulas ad situs alteros prius promovaveras, probabiliter partem informationis necessariae iam dedisti! Si ita est, pars magnus formularii data iam continet! Nonne merificum est?

Interdum, formularium a te informationem eamdem in viis variis petit (e.g. descriptiones situs et XX et XXX verborum). Hoc accadit quod index omnis retis restrictionem propriam longitudinis habet, et gravis est utilitatem maximam ex eis trahere.

Adeo elegantius, si cum Netscape aut Exploratore (versiones maiores quem IV) paginam leges, aditus est tibi ad nonnullas proprietates valde merificas, quae completio formularii facilitant. E.g. si a te descriptiones situs et XX et XXX verborum petuntur, descriptione XXX verborum scripta, scribitur in linea decriptionis XX verborum (cum cliccum facis in hac linea) ut simpliciter eam ad XX verba editare possis!

Tempo idoneo utire et formularium bene completa. Tam melior labor tuus, quam meliores registrationes tuae erint. Diligens es ut verba correcte scripta sunt! Imo formularii tacto, invenies pulsatulum "ENERGIZE". Ibi cliccum fac, incipiens actum promotionis.

SelfPromotion.com data tabularum tuarum tuebitur (ut non neccesse sit rursum machinula dactylographica exare), et ea videbit si omnia legitima sunt. Si quaestiones adsunt, reostendetur pagina, et locationes quaestionum tibi dabitur. Corrige eas et rursum conare.

Adsumens omnia legitima esse, tabulae tuae in ordine promotionis registrabuntur. Tooter, daemon intelligens, cunctos situs delectos vistabit et situm tuum registrabit. Simpliciter fingit hominem esse et omnes informationes tibi machinula dactylographica exat.

Passus Primi: Si consilium meum sequeris et statuisti ad omnia machinamenta investigationis promovere, tantum paucae informationes a te petentur. Multi me rogant, "Ubi do claves meas?" Bene, magnificum de SelfPromotion.com est "Si situs delecti promotionis informationem non exigent, eam non rogo!" Quia machinamenta investigationis plerumque tantum nomen, URL, et cursum electronicum volunt, hae prope sunt quas rogo in promotionibus ad machinamenta investigationis.

Omnis campus cum descriptione illius quid dare necesse sit et significationibus utilibus incipit. Lege has. Every field begins with a description of what needs to be entered and helpful hints. Read them. Adsumens, faces asinum de te meque. Hae informationes datandae sunt:

Primo, neglege campum hunc "Category Autoset". Non neccesse est eo uti donec tardius. Cf. explanatio infra.

URL situs tui (vel paginae tuae): Non credes quot homines hic errent! Adeo iocularius, si erras, probabilitas maior quam quinquagenae centesimae est ut (a) non legas instructiones informationesque diagnosticas et (b) queraris ad me de modo in qua situs fractus sit! Verba incredibilia et explicatio precisa adsunt quod utentes alteri ante te errabant -- ita, lege omnia!

URL situs tui, si dominium proprium possidit: Significat, si dominium possidis (ut possido http://selfpromotion.com/), da URL. Si non possidis (e.g. situs tuus in GeoCivibus est), non da. Nonnulla machinamentorum investigationis registrationes a hominibus cum dominiis propriis accepunt, ergo interrogatum hoc. Nonne iactant genus?

Nomen completum eius qui registrat aut mantenet (Praenomen, Nomen, Cognomen): E.g. mihi nomen (Latinum) "Robertus Ioannes Lignicaput" est.

Cursus electronicus eius qui registrat aut mantenet: Cursus electronicus tuus, aut cursus electronicus illius qui situm mantenet.

Locus Situs (Excita/InfoQuaerere [InfoSeek]): Modus aptus promotionis ad Excitam InfoQuerereque differerat pendens ex loco hospitis situs. Simplicitur situs adulti, situs sodalium AOL, et situs gratuiti requirunt curationem peculiarem. Si situs tuus in generibus his est, responde Ita, aliter Non.

Hoc facto, i ad imum paginae et fac cliccum in "ENERGIZE". Si omnis correctus est, tabulas tuas in ordine promotionis registrabuntur; aliter pagina se repinget con adnotationes errorium ad te informandum de quo necesse est reficere. Sis lege eas et conare rursum.

Gratulationes! Completavisti (ut spero) promotionem primam tuam. Nunc conare promovere ad circulum proximum situs (Indices Maiores).

Mihi pecuniam luere!

Postquam registrata est promotio tua, ostenderis petitionem maestam meam ut hunc situm sustineas mihi pecuniam aliquam mittans. Lege eam, iocularis est. Formularium adest, quid potest completare ut mihi permitas imputare tesserae fidei. Exemplum formularium huius atque invenire potes in pagina Situm sustinere!.

Quamquam officium SelfPromotion.com gratuitum est, hortor ut repraesentationem parvulam facias ad officium sustinendum. Iam necesse erat duos servos emere operationis huius situs, et mox necesse erit melius vinculum retis meum facere. Hoc constat pecunia! Adiutores SelfPromotion.com iura magna nonnulla capiunt. Primum Tooter relata tua ante illa eorum qui non sustinunt; in facto, qui plurimam solvit, operam celerrimam capiet (ut videtur, Tooter famulus erat in previa vita). Secunde SelfPromotion.com informationem depositionis adiutorum annum plenum retiniet, quoniam alterae depositiones e conspectu post XIV dies otiosos abibunt.

Denique, adiutores qui repraesentationem dollariorum X (aut plurum) faciunt aditum habent ad congeriem meam Implementorum Occultorum Retis (v. infra)

Arbitria petere

Arbitria petere simile est promoventi ad indices diversos. Passus additus est, autem.

Priusquam arbitria petere potes, necesse est me aestimare situm tuum cum fundamento in proprietatibus variis. Deinde tantum arbitria petere potes, quibus casus fortis vincere habes.

Dilige tabulas singulas et "Request Award Rating" de indice detractabili et fac cliccum in "Promote!" Hoc mihi dicet te aestimationem situs tui velle.

Postea es patiens diem aut duos dies donec possum situm tuum aestimare.

Cum reddis ad SelfPromotion.com, dilige tabulas et genus "Apply for Awards" et rursum fac cliccum in "Promote!" Nunc (adsumens aestimationem adesse) potebis arbitria diligere qua opinor vincere potes, et in "Enter Data" cliccum facere et promotionem incipere.

Facio hanc praeaestimationem ad obstandum hominibus "spammare" omnia arbitria. Omni tempore ad arbitrium registrationem facis, necesse est personae verae situm tuum adspectare, ergo gravis est tantum ad arbitria apta registrare.

Sunt nonnulla genera situum qua aestimationem non petere debent, quia haec genera situs raro arbitria vincunt, neglegens qualitatem situs:

Sis memento me tempum degere aestimans situs. Sis non fac ut perdam tempum meum cum petitionibus aestimationis situum qui manifesto arbitria non vincent. Quia tantum semel situm tuum aestimabo, cogitatio bona semper est sperare donec situs tuus perfectus est priusquam aestimationem meam petis!

Optiones alterae promotionis

Optiones alterae utiles nonnullae sunt in indicibus detractabilis.

"Statum Confirmare" (Check Status) tibi licet statum cunctorum promotionum a te factorum vedere.

"Relationem Status Cursu Electronico Mittere" (Email Status Report) tibi informationem eadem in relatione formae bonae cursu electronico mittet. Atque tibi de statu petitionum arbitriorum dicet.

"Promotionem SISTERE" (STOP Promotion) tibi licet promotionem in ordine registratam sistere (si erravisiti).

"Rursum ad Machinimenta Investigationis Referre" (Search Engine Resubmit) tibi velociter licet situm tuum rursum ad machinimenta investigationis maiora referre (postquam eum commutavisti, eis infomare vis ut paginas relegere possint!). Tantum refert ad machinamenta investigationis ad quos iam retulisti.

"Tantum Situs Novos" (Only New Sites) tibi licet ad situs referre ad quos non iam feliciter promovisti, et via utilis est cum me passum conservare cum adiungo situs et arbitria nova. Haec optio tantum adiutoribus adest.

"Promotiones Defectas Reconari" (Retry Failed Promotions) tibi velociter licet data tua editare ut rursum referas ad situs ubi promotio originalis defecta est (e.g. propter errorem in situ eorum).

Duo vincula praecipua in tabulis "Promote!" adsunt, qua casu utilia sunt.

"Tabulas Delere" (Delete Record) tibi licet tabulas delere, quae non iam tibi necessariae sunt.

"Inter Tabulas Transcribere" (Copy between Records) tibi licet informationem inter tabulas duas transcribere.

Implementa Occulta Retis

Implementa Occulta Retis tantum adiutoribus adsunt, qui repraesentationem dollariorum X (aut plurum) faciunt. Postquam repraesentationem tuam registravi, congeries plena Implementorum Occultorum Retis videbitur in tabulis inter tabulas "Promote!" et "Navigate".

Rankulator tibi licit machinamenta investigationes maiora rogare ut videas ubi pagina tua apparit. Verba clavis tria probabilima qua homines uti possunt invenientes contentum tuum das, et Rankulator rogat Altavistam, Excitam, Lycum et InfoQuaerere, utens omne combinatione verborum clavis triorum, et tibi cursu electronico relationem mittet dicentam in quibus paginis situs tuus primum apparuit. Atque tibi URLes paginas primas omnis interrogati dabit.

HTML BelleImprimator (PrettyPrinter) programma elegante est ostendens paginas tuas retis in forma bene legibili cum paragraphis ostendit, et errores inventos lineamentorum segnat. Optimus est errores structurae tabularum generum litterarum.

Implementum Explorationis Occultae (Espionage) dignus est Centrali Intelligentiae Agentiae. Da eo URLem quem permere vis et eam adferet ostendetque omnia elementa gravia paginae -- gravia machinamentis investigationis, id est! Implementum hoc grande est ut cognoscas cur inimicus tuus pessimus ordinem primam clavibus praeferitis tuis habeat!

Adspectare HTML (View HTML) ut imperium "adspectare" in lectore Interretis tuo est, sed ostendit et caputes HTTP.

Inventor Vinculorum (Link Finder) machinimenta investigationis rogat et tibi dicit qui situs ad situm tuum vinculati sunt.

Diffundator Clavium (Keyword Diffuser) implementum potente emendationis ordinis in machinimentibus investigationis est. Claves situm tuum descriptantes das, et Diffundator plures congerietes schedarum clavibus META, una omni paginae tuae. Omnis scheda META subcongerietem alteram clavibus in ordinibus diversis habet; notio est probabilitatem maiorem facere ut cuncta rogatio ad machinamentum investigationis unam paginarum tuarum inveniet. Atque machinamentum macronis habet adiutorii generationis locutionum clavium!

Implementum novissimum est Multirefertor (Multisubmitter). Tibi licet velociter et automatice multos URLes (si vis, XX aut plures!) ad cuncta machinamenta inverstigationis maiora, et adnotationem bellam cursu electronice mittat, dicentem quam bene fecit!

Proprietates Variae Situs

Adsunt talentum rerum merificorum in SelfPromotion.com, et omnes in tabulis Navigate invenire potes.

Quomodo Facit exponet quomodo situs faciat ritus vuduorum omnes qui facere potest.

Pagina Monitoris Promotionis tibi licet vedere quod facit SelfPromotion.com nunc. Paginas in promotione mostrat, atque recenter promotas, et tibi vincula dat ad visitare situs hos.

Elenchus Situum tibi dicit ad quos situs et quae arbitria SelfPromotion.com promovet. Ut fieri solet, non ad praesentia accommodatus est.

Pagina Arbitria Nostra elenchus arbitriorum est quae vici, nonnullis quorum vere dignus eram.

Atque elenchum Situum Optimorum Utentium promotorum SelfPromotion.com composui, et Adnotationum Utentium quae de situ factae sunt.

Si indicem maiorem aut arbitrium administras, discere potes adiungere eum ad SelfPromotion.com legens paginam Situm Tuum Adiungere Cura.

Et certe, nullus situs completus sit sine Arca Consiliorum.

Atque articulos nonnullos de promotione situum retis scripsi quae legenda tenere possunt:

Vitium D Situum dissertatio parva mea est de cur non aliqui multum pecunium solvere debeas ad promovendum situm tuum. Etiam mihi. Eia! Mane momentum...

Paranoia Paginae Primae se interrogata dedit quae de machinamentis investigationis recipio.

Quomodo Arbitria Vincere tibi dicit, circumambulans, quomodo arbitria situi tuo capias.

Et tantum quia homo suavis sum, implementum Registratus Es? scripsi quae tibi licet videre si in nonnullis machinamentis investigationis maioribus registratus es. Implementum hoc JavaScriptum I.I exigit, ergo necesse est uti Netscape aut Exploratore versionis IV.x ut hoc uteris.

De Promotione Discere

Vincula ad facultates altera promotionis retis inveniri possunt quas egomet utiles inveni in pagina Vincula Utilitatis. Facultates multae magnae extra sunt!

Interrogata Usitatissima:

Quis via optima est ad promovendum situm meum?

Una quaestionum magnarum registrationis situum est si non omnes indices vere visitas, non certum esse potest si vere registratus es. Vulgo cum implemento Registratus Es? ludo quod vedere facilius reddet, sed iam incompletissimum est.

Feliciter, quia plurimum ictuum tuorum ab indicibus et machinamentis investigationis optimis venies, vere tantum curare debet "Sumne registratus in sitibus optimis sum?"; registrationes in sitibus minoribus fere "embamma" sunt, in opinione mea; suaves habere, sed non graves.

Ergo, ars belli gerendi mea subiecta registrationis situs tui:

1) Registra cum Machinamentis Investigationis Indicibusque Maioribus

Haec duo genera situum gravissima registrationis sunt, itaque fac ea primum.

2) Registra cum Indicibus Generalibus (et alteris generibus indicium) idoneis.

Suavis est in situs hos registratus esse, sed non gravis. Cum tibi tempus licet, registra cum omnibus sitibus aptis in generibus his.

3) Situ tuo commutato, rursum registra cum Machinamentis Investigationis

Machinamenta Investigationis situs sunt (ut Excitare, Lycos, etc.) qui programma "Araneae" habent quod situm tuum visitat et in indicem ponet. Non aegre ferunt si registras iterum atque iterum, itaque registra cum graviter situs tuus commutat. Utere optionem Rursum ad Machinimenta Investigationis Referre ad velociter hoc faciendum.

4) Omnis par mensum, vede situs in Indicibus Maioribus, utrum registratus es

Si registratus es, bene! Si non, refere ad eos rursum. Cum indicibus valde maioribus, ut Io aut AdspectareIntellegenter (LookSmart), ego III menses de ante referre, atque meliorem situm tuum interea facias.
Registrans situm tuum in machinamentis investigationis et indicibus tantum pars consilii promotionis boni est. Ut cogitiones de rebus alteris faciendis legas, forsitan articulo meo gaudes Vitium D Situum.

Ad machinamenta investigationis promovi; quomodo promoveo ad situs alteros?

Postquam in depositione informationis tua registratus es, index Promovere! duos indicibus detractabilis super pulsatulo PROMOVERE habebit. Superior tibi licet tabulas tuas promovendas diligere, inferior autem genus promotionis. Inferior incipet semper cum "Machinamentis Investigationis"; commutans eum ad altera genera situum promoveres potes.

Situs tuus semper meum lectorem Interretis conficit!

Nonnullae paginae, ut formularium referens data, involutae erunt et memoria multa utantur, maximae si uteris JavaScripto. Primum, confirma versionem novissimum lectoris Interretis habere et eum memoriam sufficientem habere (Auge una aut duobus megabytia). Secundum, coneris JavaScriptum formularii sistere, tollens signum ab arca super pusatulum "ENTER DATA" in pagina selectionis situum.

Semifintus eram entrans data cum conexio modulatoris-demodulatoris confecta est.

Simpliciter reconice ad ISPem et continua. Si paranoius es, per occasionem (post X minutos, forsitan) i ad imum paginae, pone signum in arca "Non promove, tantum vede", et fac cliccum in pulsatulo ENERGIZE. Formularium rursum factum erit, et omnia data salvata erunt in servo SelfPromotion.com.

Universalem Rerum Locatorem (URL) meum (aut aliquod datum alterum) falsiter dedi! Quomodo id converto?

Utere proprietate Promotionem SISTERE (in indicibus detractabilibus) ad sistendas promotiones non iam factas. Deinde instue promotionem novam; occasionem habebis commutare omnia data antequam in ordine promotio registrata erit.

Interrogatum usitatum est "Quomodo commuto data mea?" Responsum est "Fac promotiones plures; si datum quoddam promotioni necesse est, occasionem habebis eum vedere atque commutare."

Atque cursum electronicum falsiter dedi! Quomodo istum converto?

Registrans in depositione tua, entra paginam optionum principalem (quae tibi licet adiungere tabulas novas). I deorsum et in tabulis infimis dextris adest formularium callide absconditum ad cursum commutandum!

Commodum promovi, sed tantum voluit URL meum et cursum electronicum meum. Quomodo claves et nugas do?

Contenta formularii ex sitibus promotionis pendent. Situs nonnulli, ut machinamenta investigationis, tantum data pauca rogant, ergo formularium simplice est. Alteri, ut indices, plura rogant, et formularium magnum esse potest. Omne formularium unicum est est generatum tantum tibi. Rogat tantum informationem necessariam promotioni registrato.

Ergo, non rogaberis claves aut descriptionem, usque ad promotionem ad situm necessitans hanc informationem. Si iam eam in promotione previa dedisti, eam in formulario commode invenies!

Non in indicem registratus sum; quod facio?

Salve! Hic est mundus morae retis! Tempus magnus necesse esse potest situm realiter te registrare; casu etiamnunc cursum promotionum factorum abhinc III menses capio!

Regula mea haec est: si index me post III menses non registraverit et situs meus nova habuerit, rursum ad eos promovam. Vide partem previam artis belli gerenti promotionis.

Quomodo scio si in situ quodam registratus sum?

Implementum "Registratus Es?" tibi adiutabit invenire si registratus es in sitibus nonnullis maioribus. In alteris, necesse est situm visitare ut vidas. Si X dollaria (aut plura) dedisti, Implementum Occultum Retis "Inventor Vinculorum" adiutare potest.

Vis me visitare situm ad informationem capendam, sed situs non in ordine est, et cum in ENERGIZE cliccum facio, mihi dictus est necesse esse capire hanc informationem.

Nonne de Catch-XXII commonit? Primum, non habe curam, data cuncta in servo cum omni clicco in ENERGIZE salvata est. Prope summum formularii vinculum adest regressionis ad formularium electionis situum. Fac cliccum in illo et formularium cum electionibus tuis previis videbitur. Tollens signum situs huius, fac in ENTER DATA cliccum, data rursum vide, fac cliccum in ENERGIZE, et omnia bona erunt (ut spero)!

Ubi sunt Instrumenta Occulta Retis?

Postquam situm cum dollariis X aut pluribus sustinevisti, registrans in depositionem tuam, arca nova videbitur, Instrumenta Occulta Retis continens.

Quomodo nomen tabularum convertere possum?

Circuitus paulum est, sed fac hoc: primo, utere instrumento "Inter Tabulas Transcribere" ad tabulas novas cum nomine tibi desiderato creandas, transcribens ad eas cunctos campos informationesque status tabularum veterum (pone segnum in arcis III cunctis). Deinde, utere implemento Tabulas Delere ad tabulas veteres delendas.

Quomodo video statum promotionum meorum?

Elige tabulas quarum statum videre vis et "Statum Confirmare" in tabulis detractabilis, deinde fac cliccum in pulsatulo PROMOTE. Ostendeberis pagina normalis "Situs Eligere", in forma brevi. Status promotionis ad situs cunctos in linea eadem cum nomine situs in parte dextra albi instrumenti computatorium videbitur.

Promotionem abhinc parem dierum institui, et quamquam situs meus in Ordinis Promotionis non est, aliqui situum meorem etiamnunc "in Ordine" marginati sunt. Quod accidit?

Probabillime, instrumentum computorium servi hic conficitur et signum "tabulis hibus promotio necesse est" refactum est. Raro accidit, sed accidere potest. Solutio est deligere singulas ex tabulis in ordine et rursum promotionem facere (situm unum elige, fac cliccum in ENTER DATA, omnia data iam aderunt, ergo i ad imum et fac cliccum in ENERGIZE). Hoc segnum refacit, et cuncti situs promoventur.

Atque possibile est Tooterem concedit cum conatus est situs promovere et nunc rursum conatur. Cum hoc accidit, omni siti segnati reconandi in ordine ponuntur -- et tabulas tuas in ordine promotionis videntur.

Situm adultum administro. Possum uti SelfPromotion.com?

Omnis dominus legitimus situs retis SelfPromotion.com uti potest, si contenta officiaque situs retis non contra leges fiunt. Rogo autem homines volentes promovere situs retis adultos sequere regulas nonnullas sensus communis:

I) Debent incluire "XXX" in nomine omnis tabulis quas creant. Hoc licet situm meum non ostendere vinculum ad situm adultum in pagina ordinis promotionis, quo ambulatores in undis juniores eum invenire possit. Hoc atque situi retis omni non idoneo auditoribus junioribus.

II) Situs retis adulti tantum ad genera machinamentorum investigationis et "Indicium Idonei Sitibus Adultis" (haec sunt situs unici qui situs adulti registrent)

III) Situs adulti non debent ad arbitria registrare aut Instrumento Occulto Retis FFA Refertore uti. Nullum arbitrium ad situm adultum datur et paginae FFA non volunt registrationes adultas.

Situs meus compagibus utitur. Audi machinamenta investigationis compages odisse. Quomodo debeo situm meum promovere?

Vero nonnulla machinamenta investigationis paginas compagibus utentas non registrare possunt. Indices, autem, nil morantur. Ergo fac hoc:

Administro situs retis in lingua aliena (i.e. non anglica). Quomodo debeo SelfPromotion.com uti?

Paginas tuas in lingua aliena ad machinamenta investigationis promovere potest, sed plurimi indices tantum paginas anglicas accipiunt (exceptio: pauci siti Europae adiuncti).

Ergo, debes uti SelfPromotion.com tantum in genere machinamentorum investigationis et manu promove ad indices regionales in parte orbis tua, qui registrationes in lingua tua accipiunt. VigiliaMachinamentorumInvestigationis elenchum bonum Machinamentorum Investigationis Regionalum habet, quo registrare debes.

Si versionem in lingua anglica situs tui habes, SelfPromotion.com uti debes ad atque eum promovendum ad et machinamenta investigationes et indices.

URL meum commodum convertus est. Debeo repromovere?

Ad machinamenta investigationis rursum promovere debes, dans URLem novum. Si autem URLem veterem configurare potes redirigere visitantes ad situm novum, non operae pretium est vexare indices. Se non possibile est, admonitio mea est: visita indices MAIORES a manu et vide si modum commutandi URLem habent (e.g. "Io!" habet), et SelfPromotion.com utere promovere ad indices minores. Probabiliter omni casu debes informare indices maiores.

Clienti situm promovo. Quem informationem primo ab eo exigere debeo?

Bene, ex genere situs promovendi et situum promotorum, sed elenchus informationis adest:

Informatio Generalis:

Atque, habe curam ut scis satis de cliente ad genera correcte eligenda!

Quod faciunt vincula MARK AS COMPLETED?

Vere leve est. Cum Tooter situm tuum ad indicem particularem feliciter refert, scribit diem in tabulis; regredens ad paginam selectionis situum aut "Statum Confirmare" vel "Relationem Status Cursu Electronico Mittere" faciens, dies videbis. Hoc utile est ad memoria tenendum cuando quid feceris.

Nonnulli situs et arbitria "a manu facendi" sunt; necesse est visitare situm et a manu referre (e.g. Io!). Vincula MARK AS COMPLETED tibi licent scribere in tabulis ut feceris, adiutorium tabularum tuarum. Atque utilia sunt adnotationis promotionum factorum priusquam SelfPromotion.com invenisti.

Commodum promovi. Cur non rogatus ero descriptionem situ aut claves dare?

Sitibus promotionis electis, formularium datorum tibi personaliter creatur et tantum informationem necessariam promotionis ad situs electos rogat. Ergo, petitiones ex necessitatibus pendent. Quando novam promotionem facies (e.g. ad indices generales) alterae informationes rogabuntur (ut claves, e.g.), et data iam exarata videbuntur!

Situs meus linguas multas habet. Quomodo eum promovo?

Interrogatum versutum est, quia multi situs cum linguis multis forma quaedam redirectionis utuntur, portans utentem ad versionem iustam situs secundum lectorem Interretis. Et ut scimus omnes, quaedam machinamenta investigationis redirectionem odierunt.

Quid facies: paginam principalem aditus promove (redirigens aut vincula ad versiones continens) ad INDICES omnes. Deinde crea tabulas separatas in depositione tua paginis principalibus linguae omnis (e.g. paginae domesticae latinae, paginae domesticae gallicae, etc.) et promove eas TANTUM ad MACHINAMENTA INVESTIGATIONIS . Hoc defendet omnem basem.

Habesne interrogatum non in Interrogatis Usitatissimis? Mihi cursu electronice roga!

Vale
Robertus Lignicaput

About this site...
This site was developed on a Macintosh, programmed in WebSiphon, and served by WebStar. The author, on those exceedingly rare occasions when he does think, indeed thinks differently.

SelfPromotion.com ©1997-2014 Robert Woodhead, All Rights Reserved. SelfPromotion.com™, Tooter™, Secret Net Tools™, MultiSubmitter™, BaldSpotCam™, and ShareService™ are trademarks of Robert Woodhead. To get help, report bugs, or make suggestions, go here.
____________________________________________________________________ Get free e-mail and a permanent address at http://www.netaddress.com/?N=1